Rhetorica novissima 10
Table of Contents-- Book 9-- Book 11-- Tituli 
Incipits-- Siglorum conspectus

INCIPIT LIBER DECIMUS.

10.1 De invectivis. 

10.1.1 Invectiva contra glosatores

     Ab antiquis fuit in iure notatum, quod simplicitas est amica legibus. Simplicitas enim est puritas anime proveniens ex caritate, que omnia credit, non cogitat in alium, non gaudet super iniquitate. Unde Spiritus Sanctus in specie columbe visus est, que simplex esse dicitur, quia natura illam sine felle creavit. Videtur ergo res in alteram verti naturam, quando loco simplicitatis duplicitas, cavillatio, fraus, dolus malus, amphibilogia, machinati, deceptio, tergiversatie, intricatio, interpositio, sophisma, fallacia, callida ratio, et supplantatio timorosa ponitur per nequitiam glosatorum. Ipsi quidem convertere moliuntur sanguinem uve veracissimum in amurcum, et amurcum pro balsamo intelligi persuadent, ut sit lucidus intellectus littere tenebrosus, et lux in tenebris abscondatur. 
     Lex est qua dicitur: Si quis in tantam furoris audaciam pervenerit ubi sine ambiguitate aliqua pertractatur de vi, que infertur et de pena, que imponitur violentiam inferenti; et glosatores --immo somniatores-- centum sexaginta et quatuor questiones, ad illius legis expositionem inducere non verentur. Revera in una lege aut unam aut nullam sententiam poteris invenire, quia una fuit intentio materiam exhibentis et una fuit intentio perorantis. Quare derisibilis est illa glosa, que a mente discrepat componentis. In hac siquidem lege distinguendum est de furore et de audacia. Furor enim est ira sine providentia, qua promotus aliquis irrationabiliter sevit. Nam secundum istum intellectum furiosis debet puniri et restitutio est in integrum facienda. Si autem furor ex morbo provenerit, furiosi excessus relinquitur impunitus. Audacia est impetuositas tentandi ardua contra consuetudinem generalem. Item si aliqui sunt audaces per potentiam temporalem aut excellentiam virium, et audacia illa in illorum damnum sine cause vertatur, sunt absque dubio puniendi. Illi vero qui sunt audaces per virtutem animi aut urgentis necessitatis articulo imminente, absque nota reprehensionis sine dubitatione remanebunt impunes. Profecto lex ista non indiget alia solutione vel glosa. 
     Item in lege illa, qua dicitur Gallus Aquilius, tractatur quomodo lex Aquilia intendit subvenire nepotibus ex primo gradu descendentibus et filiis filiorum, unde glose hinc inde resultant, et demum non valet intelligi quod glosatur. 
     Item Guarnerius, qui prius rexisse dicitur in iure civili, super lege illa qua dicitur Non videtur esse circumscriptus minor qui usus et iure communi hoc modo glosavit: Consequentiam tollit nec oppositum infert, quia pars eius est. Hic nempe mirabiliter somniavit, immo sine dubio deliravit, quia glossa ista discrepat a conformitate vocis et rei. Ceterum si dicatur circumscriptus idest deceptus, nichil ibi remanet ad glosandum. 
     Pro certo ego ipse in prologo Summe Azonis dixi, quod "dum glosa glosam requirit, lumen queritur a tergo, sententia spernitur et in amphibologie mergitur layerinthum." 
     Item lex est que dicitur usucapio, pigneris conventionem non extinguit. Hec namque lex ita debet glosari: si per usum quis tenuerit rem alteri obligatam, cautio debet pigneratitia nichilominus observari. 
     Item sacramenta puberum sponte facta in contractibus rerum suarum non retractandis non debent glosari, et si glosandum est aliquid, hec dictio sponte ita glosetur: "idest sine coactione aliqua". 
     Item lex est qua dicitur: Certum est omnes male fidei possessores solere ususfructus cum ipsa re prestare, sed licet dicatur certum est, ego tamen dico quod non est certum, immo incertum, quia nichil est certum in iure propter malitiam glosatorum, qui per diversitates expositionibus maculosi, quare possent ut fallaces impostores de stellionatus crimine conveniri, maxime cum iurisperitis in titulo D
E IURE VETERI ENUCLEANDO expressime iubeatur, ne verbositate sua iuri aliquid superaddant ad confundendum compendium ab imperiali maiestate inventum, presertim cum in tali prato aliquid spinosum non debeat exoriri. 
     Permittitur eis aliquando, sed raro, quod propter indaginem et divisionem aliqua possint dicere circa textum, sed ipsi non raro, immo sepe et multum, glosas multiplicant, que crescunt sicut locuste Pharonis et cadunt super textus velut grandines et horribiles tempestates. Huiusmodi siquidem glosas et expositiones inanes vana gloria et rerum ambitio mundanarum sine dubio invenerunt. Nunc autem exclamare licet 'O pudor detestabilis, O tedium aborrendum!' Non est hoc mirabilius mirabili, immo miserabilius miserabili, quod leges municipales, plebiscita et statuta rusticorum tanta felicitate atque auctoritate refulgent, quod secundum litteram intelligi absque interpretationibus glosatorum, maxime cum sit scriptum "in iure cuius est condere, ipsius est interpretare". 
     Sunt autem quidam, qui iuramenti vinculo se astringunt, quod facient apparatus. Unde antequam iurent, videntur esse periuri. Verumtamen si iurarent, quod furtum facerent absque nota periurii remanerent latrones, quoniam aliorum compilationes addendo vel minuendo aut enormiter variando sicut fures depilant, et dipilatio est nichil aliud quam furtiva subtractio alieni laboris. 
     Demum contra glosatores lex talis esse deberet: "Iniuriosa iuris expositio et sacrarum legum interpretatio cancerosa maiestati nostre manifeste suadent, ut in eos exercere debeamus iudicium ultionis, qui de una lege, contemptis iussis principum antiquorum, elicere satagunt centum et sexaginta quatuor intellectus, non attendentes quod iura in pectore nostro consistunt, et condendi et interpretandi potestatem omnimodam optinemus. Ideoque iubemus et inviolabiliter precipimus observari, quod nemo super una lege numerum ternum excedere debeat in glosando, sed cuique sufficiat solutio triplicis intellectus, quia funiculus triplex rumpi difficile consuevit. Item scriptores, qui plurimum animas gladii mendacio transfixerunt, et transfigero iugiter non desistunt, indicaremus esse infames, sed cum mitius est agendum, ex eo quod omnes qui ad scribendum pretio nummario conducuntur, eximii laboris martyrio sunt proscripti, et paupertatis honere aggravati. Si quis autem hoc nostre constitutionis edictum ausu temerario presumpserit violare, ipso iure sit infamis et tamquam ille qui peccat in maiestatis crimine puniatur.

10.1.2 Invectiva actoris contra reum

     Qui petit fugam et iudicio sisti recusat aut de iure diffidit aut frivola nititur machinari. 

10.1.3 Alia de consimili materia

     Si reus non venit ad causam et per iudicem compelli non potest, vane proponitur actio querelantis. 

10.1.4 Contra delinquentem in Latino

     Utinam lex illa hodie servaretur, qua olim statutum erat, ut qui caderet a syllaba succumbere deberet in causa, nec istud pro illo refero, qui aliquando barbarizat et delinquit sepius in Latino. 

10.1.5 Invectiva contra

     Nudi grammantes, qui non de iure sed de sola vocis prolatione confidunt, lingue lubricum intuentur, credentes quod iura civilia subiaceant regulis Prisciani. 

10.1.6 Invectiva contra verbosum

     Iubemur non contendere cum verboso, quoniam qui sibi respondet, contra cymbalum satagit retinnire atque campane sonitum superare. Verbosus est tamquam uter inflatus et tumescit sicut vesica que crepat. 

10.1.7 Invectiva verbosi contra illatorem iniuriarum

     Qui per obliquum loquitur de verboso, per directum forsitan verba patietur. 

10.1.8 Invectiva contra

     Si non esset pro reverentia iudicum, penam forsitan patereris quam inferre minaris. 

10.1.9 Comminatio iudicis contra partes

     Iure cavetur, quod non est probris sed legibus disputandum. Quid est igitur quod vobis ad invicem infertis convitia cum illatione minarum. Profecto si ulterius dicere consimilia presumetis, contra vos exercebimus canonicam disciplinam. Insuper volumus, quod nobis continuo prebeatis pignoraticiam, fideiussoriam et iuratoriam cautionem. 

10.1.10 Invectiva syndici contra iudices

     Per effectum operum evidentius possumus intueri, quod in processu cause plurimum claudicatis, partem nostram expensis et laboribus fatigantes

10.1.11 Replicatio advocati pro syndico

     Ex fervore spiritus et minori providentia verba nostri sindyci processerunt, unde medullitus ingemiscit.  Quare vestre clementie humiliter supplicamus, ut complacentior sitis adhuc, et in fine misericordiam vestram abscindere non velitis

10.1.12 Narratio advocati qui allegando simpliciter oberravit

     Amor excellentie iure proprie me non ita extollit, quod ea semel dixerim meliori sententie anteferre contempnam.  Vos enim ex officio minus provide allegata tenemini moderari, et mihi licitum est discedere ab erratis

10.1.13 Invectiva contra illos qui desiderant controversiis et litigiis interesse

     O vos, qui controversiis et litigiis cupitis interesse, considerate si possunt esse dolores illorum doloribus coequales, qui navigant in mari causarum.  Et si mihi  non creditis, interrogate illos, qui causarum conflictibus insistere sueverunt, et dicent vobis quomodo in porrectione libelli, in contestatione litis, in reconventione dolosa, in exceptionibus cavillosis, in simulatoriis replicationibus, in consiliis palliatis, in protractionibus terminorum, in longis interpositionibus feriarum, in sententiis interlocutoriis et finitivis, in appellationibus iteratis, in tergiversationibus assessorum et in exatione salarii aggravantur.  
    Item contra formam divini iudicii fit reversio testium: testium dico, qui per malignorum advocatorum astutias malitiosius instruuntur.  Post hoc venit regina pecunia cum tubis ductilibus, et voce tube cornee, in fimbriis aureis, in vestitu deaurato circumamicta varietate, portans in capite scriptum carmen damnandorum.  Hoc dispensat, hec rigorem iuris exercet, defert appellationi, rescindit pacta, laxat habenas, prebet indutias, destruit principale, roborat accessorium, solvit leges et questiones ab equitate inductas, et omnia secundum suum maleplacitum ordinat et disponit.  Cum igitur in causarum pelago litigantium navicula tempestosis fluctibus et procellis fluctivagis agitetur, per amicabilis compositionis remedium applicare debetis ad portum quietis

10.1.14 Invectiva per fabulam contra illos qui pro re modica non desinunt litigare

     Lepos et ovis in prato spatiosissimo pascebantur: et dum viverent in solatio et quiete, ovis movit contra leporem frivolem questionem, dicens quod ei plagam orientalem relinqueret ad pascendum; sedu lupus hoc fieri denegavit, unde inter utramque partem valida lis est orta; quare ceperunt sub leone iudice litigare.  Tunc ovis, actoris gerens officium, vulpis cuiusdam patrocinium postulavit, que sua vellera pro salario expetivit.  Unde lepos pro advocato vulpem aliam acquisivit, cui proprium corium pro salario pignori obligavit.  Et cum diutius litigassent, ovis illa vellere denudata remansit, et lepus proprio corio spoliata recessit.  Unde vulpes ceperunt ad invicem exultare.  Hec siquidem fabula non vacat a mysterio; quoniam lepos et ovis hominibus improvidis comparantur, qui pro re modica vel quasi nulla sub leone, idest suo iudice ordinario vel delegato non desinunt litigare.  Vulpes autem sunt advocati qui, postquam habent salaria, litigantes derident et exultant sicut victores, qui capte prede spolia partiuntur

10.1.15 Narratio qua connumerantur mala que aliter possunt de causarum conflictibus provenire

     De huiusmodi siquidem controversiis oriuntur inimicitie capitales, fit amissio expensarum, superveniunt sollicitudines onerose, principalia et utilia negotia postponuntur, labor animi exercetur, corpus assidue fatigatur et mortalia crimina committuntur.  Nam et illi qui credunt se penitus optinere, frequenter succumbant in causis, et si forsitan obtinent, computatis laboribus et expensis, nil acquirunt. 

10.1.16 De tribus rebus sine quibus nemo potest in causis aliquibus optinere

     Tria sunt necessaria causari volenti, scilicet ius, pecunia et potentia.  Nam si ius habere non credit frustra laborat vel animam ledere comprobatur.  Pro certo si pecunia sibi defuerit, ius quod ei competit non valebit.  Nimirum si potentiam non habuerit, ius quod sibi per sententiam est collatum amittet. 

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998

Scrineum © Universitą di Pavia 1999