Rhetorica novissima 8
Table of Contents -- Book 7-- Book 9-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

INCIPIT LIBER OCTAVUS.

8.1 De memoria.

8.1.1 Quid sit memoria.

     Memoria est gloriosum et admirabile nature donum, qua preterita recolimus, presentia complectimur et futura per preterita similitudinarie contemplamur.

8.1.2 Quid sit memoria naturalis.

    Memoria naturalis est, que a solo beneficio nature procedit, nullo artificio preeunte.

8.1.3 Quid sit memoria artificialis.

    Artificialis memoria est suffragix et coadiutrix memorie naturalis, quia sibi tamquam domine famulatur.  Et dicitur naturalis ab arte, quia per subtilitatem ingenii artificialiter est inventa.

8.1.4 De bono memorie.

     Memoria bonum est ineffabile.  Unde ad commendationem illius non posset humanum ingenium debite laudis preconium invenire, quoniam ille, qui per naturam vel artificium excellentius memoratur, fulget sicut sol et sicut lux in tenebris dat splendorem.

8.1.5 De unione angelice ac humane nature et quomodo et ubi pati cepit defectum memoria naturalis.

    Ante principium angelicam summus opifex creavit naturam et choros angelorum distinxit, de quibus cum Lucifero agmina plurima ceciderunt.  Sed postmodum ipse Deus, volens creature angelice reformare defectum, hominem de humi limo creavit, et misit in eum spiraculum vite, idest animam seu spiritum.   Unde natura humana cum angelica videbatur esse unita, nec in alio differebat, nisi quia ipsum corpus erat materia, spiritus vero natura.  Sed protoplaustus postea per inobedientiam cecidit, unde factus est corruptibilis et transmisit ad posteros ipsius corruptionis fermentum, quo corrumpitur massa conditionis humane.  Quare omnes amisimus incorruptabilitatis privilegium et gratiam memorandi.  Animi quippe, secundum philosophicam disciplinam, ante quam corporibus infundantur, omnia sciunt et rerum omnium memorantur.  Sed post infusionem mole corpora adeo sunt gravata, quod scientiam et memoriam repetere miserabiliter compelluntur.  Sed opinio illa est penitus respuenda, quoniam est contra theologicam disciplinam.

8.1.6 De dispositione cerebri humani.

    Homo dicitur microcosmus, idest minor mundus, et dicitur arbor inversa, quoniam a philosophis asseritur habere in superiori parte radices.  Ipsas autem radices tres cellulas capitis vel ipsum cerebrum cum suis miringis esse affirmant.
    Item dicunt, quod in cerebro principaliter anime sedis consistat, licet assertioni Dei contraire cernantur, qui dixit, quod de corde bone ac male cogitationes procedunt.  Sed quamquam fuerit diversa prolatio, non tamen est adversa, quia in cerebro potest esse principaliter anime sedes, et in corde operatio naturalis.  Demum ad vitandum prolixitatem, omitto de cellulis capitis more physico pertractare, quia firmiter creditur, quod in posteriori cellula sit anime sedes et virtus in ea memorialis consistat.

8.1.7 De humore predominanti a quo aliquando iuvatur, aliquando impeditur memoria naturalis.

     De quatuor humoribus semper unus in humano corpore dominatur.  Unde aliquis esse dicitur sanguinee, aliquis phlegmatice, aliquis cholerice et aliquis melancholice complexionis.
    Sanguinei vero bene memorari dicuntur propter habilitatem et temperatiam ipsius humoris, qui est nature amicabilis et affinis.  Quare dicitur, quod solus sanguis exhibet humanis corporibus nutrimentum.
    Phlegmatici autem non ita memorantur, quia phlegma humor est compactus plurimum et vicosus.  Verumtamen phlegma secundo calore decoctum in sanguinem permutatur.
    Cholerici quidem propter furiositatem et levitatem humoris facile addiscunt et memorie cito commendant, sed retinere non possunt, quia quod repente venit, repent recedit et quod semper movetur, adhere loco non potest.
    Melancholici nempe cum summa difficultate addiscunt, quia terrestris est humor durus, sed post diuturnos labores audita conservant, quia quod solidum ac dure substantie infigitur, de facili non movetur.  Sed est notandum, quod melancholia est nomen humoris et nomen passionis.  Unde illi, qui ex humore naturaliter sunt melancholici, habent predictam addiscendi et conservandi naturam.  Illi vero, qui melancholico morbo ad tempus laborant, exceptis naturaliter melancholicis, facile addiscunt et mirabiliter memorantur, ex eo quod fumositates melancholice passionis nocivas aliorum humorum fumositates consumunt, nisi forte melancholicus humor intra vasa putrescat.  Ceterum si naturaliter melancholici passione illa interdum laborent, nihil possunt addiscere nec aliquid memorie commendare, quia simile simili additum ipsum non alterat, sed augmentat.  Preterea cum dormiunt, per ipsarum melancholicarum fumositatum ascensum, eis nigre imagines defunctorum, sepulcra et monstra infernalia presentantur, unde plerumque stultizant.

8.1.8 De obliviosis.

     Vidi hominem in labyrinthum oblivionis ita demissum, quod interdum proprii non poterat nominis recordari.  Alium memini me vidisse, qui vicinos interrogabat de nominibus filiorum et iumentum, super quo erat, sepe quesivit.  Quidam, induerat se nova gunnella, et quia deposuerat veterem, nove taliter fuit oblitus, quod de sutoribus proposuit coram potestate querelam.  Quidam presbyter semper nomen servitoris scriptum in bursa portabat, et quando ludebat ad aleas, adversarium interrogabat de punctis.  Quid plura?  Multos quandoque vidi, qui res, quas habebant in manibus, ab aliis requirebant.  Huiusmodi autem oblivionis non prosunt artificia, quia semper sunt extraordinariis cogitationibus occupati.

8.1.9 Quod signa celestia cooperentur ad memorie conservationem et deperditionem.

    Quidam opinantur, quod signa celestia in ipsa creatione ac origine ad memorie conservationem vel deperditionem predicta ad consimilia operentur, quod firmiter credo, quoniam inferiora corpora secundum superiora sine dubio disponuntur, sicut videre possumus in cerebris et cancris, quorum medulle secundum augmentum et defectum lune se habent.  Nos autem operationem superiorum corporum plenarie scire non possumus, nec aliquo valemus artificio permutare, quia solus Deus habet sub imperio suo natuam.

8.1.10 De principalibus impedimentis memorandi.

    Principalia impedimenta memorandi sunt inutiles cure, ambitiones acquirendi, sollicitudines carorum, ligamina mulierum, potus absque moderamine et superfluitas comedendi.  Nam cum cibus et potus assumuntur preter naturam, ex defectu caloris digeri non valent assumpta.  Quare nociva fumositas velut turbo consurgit, et petens cerebrum replet miringas eius.  Unde sensualitas impeditur et memorialis cellula obumbratur.  Obsunt etiam ista, videlicet ira, superbia, furor, tristitia, timor, ludus noxius, strepitus, rumor, avaritia, miseria, cura familiaris, labor superfluus, coitus immoderatus, cibaria generantia crossos et viscosos humores, vina mucida, corruptus aer, fetor, vigilare vel dormire nimium, aut ultra debitum ieiunare.
    Item egritudo chronica, obligatio proprie voluntatis, et senium, in quo virtutes animales et naturales incipiunt pati defectum, plurimum impedire noscuntur memoriam naturalem.  Preterea quidam opinantur, quod ceci et surdi bene memorentur, ex eo quod, cum unus sensus remittitur, alius magis intenditur.  Sed in opinione sua errare videntur, quia memoria non est sensus, immo virtus animo principalis.  Ceci autem, in eo quod audiunt, et surdi, in eo quod vident, non bene sed competenter memorantur, quia numquam vidimus cecos vel surdos pervenire ad philosophie tribunal.  Verumtamen ceci multo melius memorantur quam surdi, quoniam auditus in hac parte visum et cecitas surditatem noscitur superare.

8.1.11 De principalibus suffragiis quibus memoria roboratur.

    Impedimenta, que in superiori capitulo continentur, studeas accuratius evitare, quia per contrariorum notitiam evidentissima doctrina confertur.  Nunc igitur artificialia suffragia publicemus, que memoriam coadiuvant naturalem.  In primis quidem gaudent animus memorari volentis, quoniam gaudium memorialem virtutem confortat.  Memoratus desiderata libertate fruatur, quia, sicut dictum est superius, multum obest obligatio proprie voluntatis.  Utatur puro et libero aere, quia continens mutat contentum ad complexionem suam.  Dieta sit temperata secundum habitudinem complexionati et temperate sumatur, quia natura neque plus neque minus appetit, sed semper moderamine gaudet.  Purgetur cerebrum ab humoribus phlegmaticis et viscosis.  Utatur interdum diamargariton et plyris, que principaliter dicuntur memorialem cellulam confortare.  Aspergat aliquando faciem cum namphio vel aqua rosea, quoniam ex odoribus illis spiritus confortantur.  Speciorum autem et herbarum odoribus cum intermissione fruatur, ut natura suavius delectetur, quoniam si frequentissime odoraret, ex nimia repletione remitteretur sensualitas odorandi sicque de suavitatis odore nullum reciperet adiumentum.  Indumenta nempe non sit nimium delicata nec aspera seu vetustate consumpta, quia delicata lascivere suadent et aspera seu vetusta depressionem et pudorem inducunt.  Permaneat aliquando in locis delectabilibus et amenis, in quibus audiat philomenas et suaves rivulorum decursus.  Conversetur cum illis amicis, quos videre ipsum delectat, quoniam familiarites illorum, qui placere non possunt, maximum prestat memorie nocumentum.  Sit ei rarissima confabulatio mulierum et magis placeant per sapientiam quam per formam, quoniam earum pulcritudo reticulum in se continet deceptivum.

8.1.12 De duodecim principalibus notis quibus memoria roboratur.

    Meditatio, studium, disputatio, collatio, fabulatio, novitas, mutatio, consuetudo, emulatio, timor improperii, appetitus laudis et ambitio excellentie sunt duodecim principales note, quibus consuevit memoria roborari.

8.1.13 De argumentis que inducuntur contra illos qui dicunt memoriam naturalem non posse artificialibus subsidiis adiuvari.

    Apprehendam arcum et pharetram scripturarum et infigam illis reprehensionis dire sagittam, qui vanam et stultam opinionem sectantur.  Sed ecce in tribus superioribus capitulis impedimenta memorandi et naturalia remedia prenotavi, quibus nemo valet rationabiliter contraire.  Verum quia stultis et tardis corde ad credendum non sufficiunt exempla nature, ad ipsorum incredulitatem penitus abolendum, divine pagine argumenta et exempla visibilia et manu facta inducam, incipiens ab ipso Deo, qui dixit Petro: "Antequam gallus canet ter, me negabis."  Unde tertius galli cantus fuit memoriale signum, que recordatus est Petrus verbi Jhesus.
    Item dixit discipulis suis: "Occurret vobis homo amphoram aque portans" et tunc amphoram posuit pro memoriali signo.  Et de muliere, que obtulit alabastrum unguenti dixit, quod in toto mundo dicetur, quod hoc fecit in memoriam meam.  Et in cena discipulis suis precepit dicens: Hoc facite in meam commemorationem.  Triginta namque argentei, quos Iudas reiecit dati fuerunt in agro figuli, qui fuit apparatus Achaldemech idest ager sanguinis, usque in hodiernum diem.
    In Veteri namque Testamento frequenter posuit Deus memoralia signa, quando federa cum populo Israelitico iniebat.  Abraham enim loco, in quo vidit filium immolare, nomen imposuit Dominus videbit in memoriam.  Et Iacom in loco, in quo vidit scalam erectam, lapidem, quem supposuerat capiti suo, erexit in titulum, fundit oleum desuper eo et in signum memorie vocavit locum illum Bethel.  Et alibi cum Laban socero suo fecit tumulum testimonii memorialis.  Profecto quandocumque Israelitici viri ad invicem federa iniebant, vel si aliquando apparebant aliqua signa vel prodigia, in signum memorie locis et rebus nova nomina imponebant.  David de Christo loquens ait: "Et memoriale tuum in generationem et generationem."  Et alibi dicit: "In memoria eterna erit iustus."
    Et, ut breviter specialia sub generibus comprehendam, assero pro constanti, quod omnes libri, qui facti sunt vel fuerunt in toto orbe terrarum; omnia instrumenta, subscriptiones, epicereumata, epitaphia, omnes picture, imagines et sculpture, cruces lapidee, feree seu lignee in biviis, triviis et quadriviis et prediis religiosorum fixe, et ille, que ponuntur super ecclesias, domos hospitales; et campanilia, berline, furce, patibula, catene ferree et gladii iustitie, quid portantur ante principes ad terrorem; exoculationes, mutilationes et diverse pene latronum <ac> falsariorum; omes termini, qui fixi sunt causa divisionum; omnia tintinnabula, pulsationes tabularum apud Grecos, exclamationes apud Saracenorum meschitas; clangores cornuum et tubarum; cuncta sigilla; varia indumenta et signa religosorum; depositorum alphabeta; portum, navium domorum, in quibus  hospitantur viatores, tabernarum, piscationum, retium, nuntiorum et quorumdam ludentium signacula; vexilla militum, armorum et armatorum insignia; algorismi, astrolobia, orologia et papalis bulle impressio; signa et puncta taxillorum, colorum varietates, nodi memoriales, pedum suppositiones, strictiones digitorum, bulle que sunt in baculis penitentialium; minute baculorum incisiones, quas faciunt senescalchi, ministrales, et castaldiones, cum dant vel recipiunt familiares expensas; alape, quas pontifices dant in chrismatis unctione adultis; verbera, que pro rerum gestarum memoria conservanda pueris inferuntur; amantium nutus et indicia; latronum sibilationes; curialia dona et munuscula inventa fuerunt ad substendandum imbecillitatem memorie naturalis.
    Item illi, qui thesauros abscondunt, signa memoralia faciunt in circumstantiis, ut ipsa postea valeant invenire.  Preterea in mari sunt vie Domini et semite ipsius in aquis multis.  Verumtamen in eis naute operosius requirunt suffragium calamite.

8.1.14 De memoria Paradisi.

    Viri sancti per itinera fidei gradientes firmiter asseverant, quod divina maiestas residet in excelso throno, cui assistunt Cherubini et Seraphini omnesque ordines angelorum.  Legitur etiam, quod ibi sit ineffabilis gloria et vita perpetuo duratura.  Ineffabilis est, quia non patet sensui hominis nisi per credulitatem.  Immo plus est, quia dicitur, quod in cor hominis non ascendit.  Non est hominis rerum ineffabilium subsidio alicuius artificii memorari, ne forte plura quam expediat sapere videatur, sicut faciunt astronomici, qui cum sint mortales et in terris consistant, naturam et dispositionem superiorum corporum se scire fatentur.  Scriptum est quidem: "Noli altum sapere, sed time."  Unde Apocalypsi et sanctorum patrum testimoniis hanc memorandi materiam derelinquo.

8.1.15 De memoria Inferni.

     Memini me videsse montem, qui litteraliter Ethna et vulgo Vulcanum vocatur, de quo cum iuxta ipsum navigaremus vidi proici sulphereos globos ignitos plurimum et candentes, et ita omni tempore, sicut dicitur, fieri consuevit.  Unde multi putant, quod ibi sit os Inferni.  Verumtamen ubicumque sit Infernus, firmissime credo, quod Sathan demoniorum princeps cum suis agminibus in ipsius voragine crucietur.

8.1.16 De quibusdam hereticis qui Paradisum et infernum asserunt esse quedam opinabilia.

    Athenis olim quidam studebant in philosophicis discipilinis, qui per subtilitate nimia oberrantes, resurrectionem corporum non credebant.  Unde cumulaverunt corpora defunctorum et ea tam diu putrefieri dimiserunt quousque in terram sunt conversa, super quam diversorum granorum genera seminarunt et plantaverunt vites, que reddiderunt eis fructum in tempore consueto.   Quorum damnabilem heresim quidam hodie imitantur, qui mendaciter asseverant, quod omnia procedunt ab elementis et in elementa singulariter singula revertuntur, ex eo quod talia possunt demonstrative probari.  Nos autem, qui fidem catholicam indubitanter credimus, invisibilium gaudiorum Paradisi et eternarum penarum Inferni debemus assidue memorari.

8.1.17 Quod possit imago in cellula memoriali per quam datur notitia inveniendi proprie in qualibet litteraturia facultate.

     Revera potest aliqua imago in cellula memoriali formari, per quam potest notitia particularis taliter comprehendi secundum genera singulorum, quod sciens per naturales inveniendi modos habere videbitur spiritum quarumlibet facultatum.  Qualiter autem hoc fieri possit, intelligere volentibus evidenter ostendam.
    Sume quadrangulum imaginarium in medio spere solaris et dirigas lineam proportionalem ad omnes partes extremas, et iterum a summo usque deorsum per directiones varias usque ad bifrontem iuncturam sit reflexio linearis, quousque prima positio non recurvetur ad ima, sed permaneat  in directo et tunc singula generum secundum occultissimas imaginationes orbiculari artificio revolventur.  Sed, dicet forsitan aliquis, difficilis est hec nota et intricatum in se continet intellectum, quod de plano concedo, quia dictum est superius, quod memoria est ineffabile nature donum.   Unde nemo posset omnia secreta nature vulgare, et si forte posset, non vellet ne invidi consimili valerent prerogativa pollere.  Sed idoneis et sufficientibus exemplis ostendam, quod nemo facile posset hoc magisterium plenarie propalare.  Videmus enim, quod fabri lignarii accedunt ad silvam, ut quisquis arbitratur super incisionibus arborum secundum imaginarium intellectum.  Et quia frequenter differunt, quilibet suum nititur per vim imaginationis arbitrium roborare.  Arbores equidem sunt in silva et in memoralibus cellulis artificiales imaginationes, quas per verba comprehendere non possunt indocti.

8.1.18 Quomodo possit aliquis provinciarum, urbium, diversorum locorum et fluminum nomina memorie commendare.

     Qui desiderat provinciarum, urbium, fluinum et locorum nomina memoria commendare, inspiciat mappam mundi in qua sunt omnes provincie orbis, insule, deserta, famose civitates, maria et flumina cum subscriptionibus suis depicta. Legat etiam Solinum qui partes orbis terrarum nominat et distinguit, et specificat duodecim mirabilia mundi. Legat philosophos atque poetas, qui de huiusmodi tractaverunt, nec omittat vetus testamentum et historias Romanorum, in quibus poterit magnam copiam invenire. Sed talis vel consimilia scire volenti, artificium memoriale ostendo. Sumat igitur ab Innocentiio papa exemplum, qui nuper generale concilium celebravit, in quo per maiorum personarum notitiam, memoriam inferiorum sub quadam generalitate habuit, incipiens a se ipso tamquam a genere generalissimo et faciens descensum, conservatis gradatim quorumlibet dignitatibus et officiis, ad singulos tamquam ad species subalternas. Consimilem nempe memorandi notam imitari possunt omnes imperatores, reges, universi ecclesiarum prelati, principes seculares, cuncti magistratus, patres familias et omnes viri et mulieres, cuiuscumque sint ordinis aut officii vel conditionis, usque ad tabernarios et tonsores in toto orbe terrarum.

8.1.19 De aphabeto imaginario per quod plura et diversa nomina possunt memorie commendari.

    Ad habendam memoriam plurium et diversorum nominum quoddam in memoriali cellula imaginarium constitui alphabetum, quod vix posset perituris chartulis annotari.  Per illam siquidem imaginationem alphabeti, memorie naturalis beneficio preeunte, in .XXX. diebus quinquentorum scholarium nomina memorie commendavi.  Refero etiam, quod mirabilius videbatur, quia unumquemque nomine proprio, non omissa denominatione cognominis vel agnominis et specialis terre, de qua erat, in conspectu omnium appelebam.  Unde cuncti et singuli admiratione stupebant.

8.1.20 Qualiter debeat construi domus scholastice discipline.

    Domus scholastice discipline in libero et puro aere construatur.   Remota sit a frequentationibus mulierum, a clamoribus fori, ab equorum strepitu, a navigio, a latratu canum, a nocivis rumoribus, a sibilatione curuum et fetore, longitudinem et amplitudinem habeat coequalem.  Fenestrarum quantitas in ea taliter ordinetur, quod non sit plus nec minus luminis, quam natura ipsa requirat.  Habitaculum autem in superiori parte consistat, tectum non sit minus altum neque nimium pavimento incumbat, quoniam utrumque memorialem vim offendit.  Sit a pulvere et ab omni labe mundata nec sint in ea imagines alique vel picture, nisi forte ille, que per imaginarias formas et figuras notabiles reductiones faciant ad memoriam super scientiis, in quibus ingenia exercentur.  Sed omnes parietes consistorii colore solummodo viridi adornetur, unicus sit ingressus, et scale non sint laboriose ad ascensum.  Sedes magistralis in altiori gradu consistat et taliter preemineat, quod doctor ingrendientes possit directe videre.  Due autem vel tres fenestre taliter disponantur, quod magister interdum et maxime in ameno tempore valeat exteriores  partes, arbores, hortos, et pomeria intueri, quoniam in visione rerum delectabilium memoria roboratur.

8.1.21 Quomodo scholares in ea ordinari debeant ad sedendum ad hoc melius possint nomina memorie commendari.

    Sedes namque scholarium in tantum sint equales, quod nulli possint visum doctoris per aliqua obstacula impedire.  Maiores autem et famosi scolares ad sedendum in locis dignioribus collocentur et omnes de sua provincia vel de circumpositis nationibus sedeant iuxta ipsos, reservato cuilibet honore secundum officia, nobilitates et merita personarum.  Sedendi autem ordo nullo modo varietur nec aliquis locum alterius occupare presumat, sed unusquisque locum semper optineat, qui sibi fuerit assignatus.  Ego vero numquam habui domum ita constructum nec credo, quod alicubi unquam fuerit taliter ordinata.  Sed valebit forsitan prodesse posteris hec doctrina.

8.1.22 Quod offensiones et casus inopinati ferventius inherent memorie.

     Generale procul dubio esse videtur, quod ille, qui offenditur, si ad annos discretionis pervenit, non obliviscitur offensarum, quousque sumat, si poterit, de offensoribus ultionem.  Si autem ille idem ab aliquibus receperit servitia et honores, patitur incontinenti lethargum, sicut videre possumus in promotis.  Videmus nempe multos, qui per amicorum suffragia fuerunt ad maximas dignitates promoti, sed ipsi postmodum novos acquirentes amicos, promotores suos oblivioni penitus mandaverunt.
    Idem evenit de obsequiis, que conferuntur pueris et captivis.  Si autem quadraginta scolares acquisieris alicui magistro et unum sibi aliquando abstuleris, non recordabitur quadraginta sed unius.  Si refoveris aliquem centies, et semel omiseris, ultimi recordabitur et non primi.  Si millesies commendaveris aliquem, et sem ei detraxeris, obliviscetur laudum et detractionis memor existet.  Locus enim, in quo cadit aliquis vel offenditur, memorie commendatur, sed illius loci facile obliviscitur, in quo recepit servitia et honore.  Si multos curaverit medicus et unum leserit, de leso cadet in fabulam populorum.  Femine quidem illorum, qui eas verberant et contumeliis afficiunt memorantur et obliviscuntur ipsorum, qui eas diligunt et honorant.  Predicta namque solent frequentius evenire, quia magis sunt proni hominum sensus ad malum quam ad bonum.

8.1.23 De notis et proprietatibus quibus possunt nomina memorie facilius commendare.

    Prenomina, cognomina, agnomina, forme turpitudo, longitudo, brevitas, pinguedo, marcedo, clavities, etatum diversitates et colorum, magnitudo vocis, raucitas, loquela, idioma, velocitas, tarditas, nasi curvitas, monstruositas, mutilatio, nevi, cicatrices, claudicatio, cecitas, tortuositas oculorum, gibbositas, lippitudo, lepra, indumetorum varietas, extranea vel derisibilis nuncupatio, officium, ordo, excellentia virium vel scientie, sapientia, ignorantia, sagacitas, imprudentia, sanctitas, perversitas, benignitas, credulitas, mansuetudo, furor, astutia, simplicitas, superbia, humilitas, audacia, timor, magnanimitas, pusilllanimitas, religio, lascivia, modestia, ludus, risus, planctus, iocus, tristitia, divitie, paupertas, victoria, subactio, acquisitio, amissio, largitas, avaritia, continentia, luxuria, crimen contra naturam, heresis, latrocinium, rapina, falsitas, et multa que hic ad vitandum tedium prolixitatis notari non debent, sunt memoriales note, quas directiones et signacula possumus appellare.  Nam cum per ipsa notas reducimus ad memoriam causas formales, accidentia, virtutes, et vitia subiectorum, quasi per quosdam imaginarios et materiales funiculos specialia nomina eorumdem trahimus ad portum nostre memorie, que sepe inter fluctivagos cogitationum cursus turgida circumfertur.

8.1.24 De habenda nominum bestiarum, avium, piscium, reptilium, et navium, et de imitatione doctrine consimilis ad rerum genera diversarum.

    Ex privilegio et decreto nature leo rex est omnium bestiarum, aquila cunctarum avium regina esse videtur; cetus universorum est piscium imperator, basilicus princeps est quorumlibet reptilium et serpentium.  Ergo in cellule memorialis repositorio ad bestias, aves, pisces et reptilia secundum genera singulorum per tuam industriam facies regularem descensum, digniora naturaliter premittendo.  Et notare propensius debes, quod leopardis elephantibus, camelis, electissimis equis, universis canibus, bobus, bufalis et vaccis arantibus, ursis, cervis, lupis, arietibus, qui foventur inter homines, vulpibus, simiis et corvis domesticis, specialia nomina secundum effectus vel beneplacita imponuntur.  Sardi namque propria nomina omnibus equis imponunt.  Ceterum universis animalibus et volucribus, que habent nativam sensualitatem ad obedientiam humane nature aliquando propria nomina imponuntur, ad quorum memoriam conservandum, et signa naturalia et accidentia possumus imitari.  Eumdem nempe ordinem memorandi universis operibus mechanicis, opificum instrumentis, mineriis, metalis, lapidibus, arboribus, herbis, fructibus, liquoribus et cunctis rerum generibus imitaberis ordine successivo.  Nam si vellem singula generum nominare, in prolixitatis caderem labyrinthum, et hoc memoriale opus amisisset laudem et titulum brevitatis.
 

8.2 De clavibus memorie.

8.2.1 De tribus clavibus que aperiunt ianuas memorie.

    Prima clavis est in imaginatione nature.  Secunda est in excercitatione ingenii.  Tertia in operatione anime.  In prima operatur natura per medium extremorum.  In secunda fit progressus de partibus ad extrema.  In tertia fit completio utriusque.  Agit enim anima per contemplationem, ut extrema reducantur ad prima, media coniungantur et constituant de partibus extremis integrum donec perveniat ad totum, in quo naturalis memoria cum artificiali per laboriosa exercitia copulatur.

8.2.2 Narratio doctrinalis.

    Ea, que de naturali et artificiali memoria in hoc libro conscripsi, de solo nature munere processerunt.  Unde quod gratis accepi, gratis curavi omnibus relargiri.  Verumtamen aliqua in armario dogmata remanserunt, que perituris non volui chartulis annotare.


I have not yet seen MARY CARRUTHERS "Boncompagno at the Cutting Edge of Rhetoric: Rhetorical Memoria and the Craft of Memory" Journal of Medieval Latin 6 (1996)

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998

Scrineum © Universitą di Pavia 1999