Rhetorica novissima 9
Table of Contents-- Book 8-- Book 10-- Tituli 
Incipits-- Siglorum conspectus

INCIPIT LIBER NONUS.

9.1 De adornationibus.

9.1.1 Prologus

    Ea, que serenant et clarificant dictamina oratorum, merito debent adornationes vel colores ab omnibus appellari, quia discolorata est oratio, quam adornatio aliqua non colorat.  Videmus enim, quod celum est planetis et signis mirabiliter adornatum.  Item omnes communes materie vel private sine adornatione vilescunt.  Adornatur thalami, arma et parietes dipinguntur, colorantur panni, lapides sculpuntur et ligna, deaurantur metalla, poliuntur equi, mulierum facies dealbantur et quicquid pertinet ad honorem aliquem requirit ornatum.  Nimirum ipsa natura lapides pretiosos, herbas, arbores, coloribus diversis adornat.  Unde nobis prebet necessaria documenta, ut nostrarum orationum seriem mirifice adornemus. 

9.2 De transumptionibus.

9.2.1 Quid sit transumptio

    Transumptio est mater omnium adornationum, que non desinit dicendorum genera curcuire.  Vel transumptio est quedam imago loquendi, in qua unum ponitur et reliquum intelligitur.  Vel  transumptio est transmutatio locutionum, que semper intellectum imaginarium representat.  Vel transumptio est positio unius dictionis vel orationis pro altera, que quandoque ad laudem, quandoque ad vituperium rei transumpte redundat.  Vel transumptio est quoddam naturale velamen, sub quo rerum secreta occultius et secretius proferuntur. 

9.2.2 Unde dicatur

    Transmumptio dicitur a transumo transumis et dicitur transumere, idest transponere, significationem vel partem significationis unius dictionis vel orationis in alteram.  Vel dicitur transumere, idest transumutare significationem dictionis in aliam dictionem vel orationis in aliam orationem secundum imaginarium intellectum. 

9.2.3 Quare fuit inventa

    Manifestum est enim vel esse debet quare transumptio fuerit inventa.  Nam cum aliquis intendit aliquem vel aliquam vel aliquid commendare vel vituperare, non satisfecit anime desiderio, si dicat bonus vel malus est, aut peior vel pessimus, aut bona vel mala, peior vel pessima.  Unde propter inenarrabilem mentis affectum illum vel illam vel illud in aliam rem nititur transmutare, que ad nimiam exaltationem vel depressionem pertimere noscuntur.  Huiusmodi siquidem transumptiones fiunt de omnibus rebus, que in mundiali machina continentur, non sine probabili motu nature.  Celestia etiam et terrestia ad invicem transumi videntur, sicut per visiones intelligimus prophetarum, et in Apocalypsi Iohannis plenius intuemur.  Scimus nempe, quod Iherusalem terrestris transumitur in celestem.  Anima etiam sepe transumit, quia dormientibus pericula vel commoda futura per diversas et contrarias imaginationes ostendit.  Unde plurimi dormiendo terrentur et aliqui non modicum gloriantur.  Huiusmodi namque somnia mortales arbitrabiliter interpretari laborant, quoniam unusquisque appetit videri, quod non est in interpretationibus somniorum, ut credatur fore similis Ioseph, qui fuit interpretatus somnium Pharonis. 

9.2.4 Ubi fuerit inventa

    In terrestri Paradiso, in quo Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam formavit, transumptio sine dubio fuit inventa. 

9.2.5 Quis primus fuerit inventor

    Primus inventor fuit ipse Plasmator, qui protoplausto precepit, dicens: "De omni ligno Paradisi comedes, de ligno autem scientie boni et mali ne comedas."  Ecce vides, quiod posuit lignum pro fructu.  Illa quippe transumptio diversas opiniones induxit.  Quidam enim credunt lignum illud fuisse pomum, alii ficum, alii consentientes errori arbitrantur fuisse commixtionem carnalem.  Ex eo nimirum de transumptis opiniones diversimode oriuntur, quia omnis transumptio frequentius obscurum in se continet intellectum. 

9.2.6 Quid transumptio conferat utilitatis

    Evidens est utilitas transumendi, quia vilis et nudus est tractatus, quem in aliqua parte transumptio non exornat.  Transumptiones enim possunt gemmis pretiosis probabiliter similari, que auro vel argento ad decorem operum per manus providi artificis inseruntur.  Et ut breviter comprehendam, nulla oratio est vel esse potest absque suffragio transumptionis iocunda. 

9.2.7 Quomodo in eodem genere transumere possit orator

     In eodem genere fit transumptio, cum propter aliquem evidentem effectum alterius nomine appellatur. Pone, aliquis continuat omnes dies in planctu vel risu: quare poterit Democritus vel Diogenes appellari. Potest namque Otto, cui papa Innocentio cum gladio spirituali verticem coronatum abscidit in Saulem vel Goliam propter magnitudinem stature transumi; rex Federicus in David, et ipse Innocentio papa in Deum,1 quia omnia quecumque voluit, fecit. Idem vero papa Aquileiensem patriarcham qui super continentia clericorum in concilio sibi contradicere attentabat,2 Panuntium3 appellavit. 

9.2.8 Quomodo in diverso

    In diverso genere fit transumptio, quando irrationale animal ponitur pro rationali, vel res unius materiei pro altera ponitur.  Fortis equidem bellator aliquando transumitur in leonem propter excellentiam fortitudinem, aliquando in draconem propter incomparabilem excellentiam, quandoque in aquilam propter excellentem ingenii claritatem.  Non enim ab re Iohannes fuit transumptus in aquilam, Marcus vero in leonem, Lucas in vitulum, Mattheus in hominem.  Aquila nempe iuxta celum dicitur volitare, et propter multiplices effectus avium regina esse meretur.  Leo rex est bestiarum. Et vitulus, quia ruminat, ad sulcandum terram crescit aratro, mysticum in se continet intellectum.  Amplius Spiritus Sanctus apparuit in specie columbe transumptus.  Salomon autem ecclesiam vel secundum Hebreos matinalem amicum, in columbam transumpsit.  Iuvenalis simplices et impotentes in columbas transumpsit et tyrannos in corvos, ubi dixit: "Dat veniam corvis, vexat censura columbas." 
    Scriptura criminosas in iumenta et peccatores sive peccatum in stercus transumit, ubi dicitur: "Computruerunt iumenta in stercore suo."  Item aliquis transumitur in asinum aut propter ingenii durit, quo asinina ruditate brutescit, aut quia non vult alicui cedere, aut propter horribilitatem vocis vel magnitudinem aurium aut frequentem emissionem trullarum; aliquis in porcum propter fedam et turpem consuetudinem.  Quidam presbyter semper sucidas vestes ferebat, et non removebat ungues, non lotis manibus manducabat, permiscebet omnia victualia in parapside, ad modum porci sugebat brodum, quo barba spissa humebat; quibus de causis presbiter porcus ab omnibus vocabatur.  Porci etiam sunt animalia rigida, unde illi qui rigiditatem ostendunt transumuntur in porcos. 
    Proditor transumitur in serpentem, unde dicitur "serpens homini tuto pestifera tractat, et cum friget non desunt illi venena, sed torpent." 
    Invidi transumuntur in canes, unde Hieronimus invidos suos canes appellat, propter manifestos effectus.  Possunt autem non immerito in scorpiones transumi, quia semper fundunt cum cauda venenum. 
   Dolosi namque homines in vulpes, raptores in lupos, timidos in lepores, sub aqua nantantes in mergones, tentantes artes et quaslibet facultates in simias, currentes ad nuptias et famosa convia in vultures, sectantes vilia in milvos, et depilatores in corniculas transumuntur. 
    Avarus transumitur in hydropicum et in serpentem, qui thesaurum custodit, et etiam in in scarabeum, qui dispera stercora in fasciculum rotundam nititur glomerare et laboriosis impulsibus intra cavernam mittere, ut glomeratum occultet. 
    Usurarius transumitur in sanguisugam et vermen, qui dicitur cancer. 
    Item transumitur homo in pecudem propter bestialem simplicitatem. Transumitur in hircum autem propter fetorem luxurie vel prolixitatem barbe, vel quia ille, qui transumitur, de uxore dicitur esse cornutus. 
    Ego vero magistrum noviter cathedratum in hircum et disputatores, cum eo transumpsi in canes dicens: "Latrant canes ad lunam, dum sedet hircus in cathedra et rabbi appellatur."  Hircus enim est animal monstruosum et derisibile propter cornua, barbam et genitalia, que substantiam principalem excedunt. 

9.2.9 Quomodo vocabulum secundum occultam similitudinem transumantur

    Per occultam similitudinem transumpsit Dominus panem in corpus suum.  Panis cum carne habere similitudinem non videtur, sed vinum aliquam habet similitudinem cum sanguine.  Multi namque panem electum transumunt in zucarum et saporosum vinum in syrupum. 
    Item populum Israeliticum et etiam ecclesiam in vineam suam transumpsit, in quibus non est similitudo apparens.  Simili namque modo calicem posuit pro passionem et bibere pro sustinere
    Item ille qui dixit: Licet pennas habeas, quibus volare in solitudinem satagis, ligate sunt tamen nexibus preceptuum, que sic te vinciunt, ut liberum non habeas absque nostra permissione volatum, per similitudinem occultam transumpsit.  Per pennas intelligimus ibi voluntates, aut proposita seu vota vel motus animi aut inspirationes divinas.  Nexus vero sunt nodi papalis auctoritatis.  Et volare in solitudinem idest transferre se de dignitate ad religionem.  Liberum volatum idest liberum arbitrium transferendi.  Per occultas similitudines clerica transumitur in coronam, in aream, in monetam.  Occulta enim similitudo est in qua vocabulum, quod transumitur cum dictione pro qua ponitur, contrariam videtur similitudinem habere. 

9.2.10 Quomodo secundum manifestam

     Per manifestum similitudinem fit transumptio, quando in locutione ponitur adverbium similitudinis, ut "Sanctitudines florebunt, sicut lilium et sicut balsami erunt ante te."  Verumtamen ubi veri similitudo intervenit, non dicitur proprie transumptio, sed quedam species transumptionis.  Similiter ubicumque ponitur dictio demonstrative, non dictitur esse proprie transumptio, ut "ecce lupum" vel "iste est vulpes", quoniam ex vi demonstrationis velamen sine dubio removetur. 

9.2.11 De curialitate transumendi

     Scientie naturalis inquisitores verba significantia turpitudinem curialiter transumunt et sub velamine cautele occultant.  Nam culum  "circulum pudibundum" appellant, humanum corpus in tres regiones distinguunt, stercus autem et urinam "superfluitatem prime digestionis" esse dicunt et humorum superabuntiam "materiam" vocant.  Vulvam transumut in "ianuam" et membrum virile in "virgam".  Item sperma transumunt in "semen" et matricem in "conceptionis monetam" vel in "agrum generationis humane."  Sputa quidem "screationes" et mucilagines "superfluitates" appellant.  Menstrua esse dicunt "secretam purgationem" vel "kalendarum tributua". 
    Item cloacam vel latrinam in "sellam" et "urinalem scaphum" vel "calicem" vocant.  Per eorum quippe doctrinam rotunda stercora "squibala" nominantur.  Sed quidam curialis cloacam transumunt, illam esse "cameram" profitentes.  Unde quandoque dicitur "domina non potest ire ad cameram" vel "ad cameram vadit plusquam natura valeat sustinere" vel "decies ad cameram iam ivit" et curialius est dicere quam "decies assellavit." 
    Item pauperes, qui stercora canum recolligunt, curialiter officium suum transumunt, dicentes ipsum stercus esse "allumen".  Quidem autem rustici fimos, quos ad impinguandum campos deportant, transumunt in genera specierum.  Proditores vero et adulatores curilaliter possunt in "apes" transumi, quoniam apes in ore mel habent et in aculeis caudarum venenosa puncturas. 

9.2.12 De ineptitude transumendi

     Ineptitudo transumendi ex transumentium simplicitate noscitur prevenire.  Quidam nobilis de propria uxore loquens ait "Vacca mea peperit vitulum" et alius dixit "meam asinam gravidam".  Alius uxorem suam transumpsit in "catulam", ex eo quod geminos peperit.  Alius autem rusticus spissam et croceam piperatam transumpsit in stercora puerorum, et alius medicinam distemperatam in asinarum micturam.  Item innumerabiles viri et mulieres sub quadam specie furoris homines et res carissimas in stercora et res vilissimas transumere non pavescunt. 

9.2.13 De transumptione que fit secundum accidens

    Secundum accidens animata et inanimata frequentissime transumuntur.  Inveniuntur homines, qui habent extrema pilosa et supercilia densa et longa.  Unde a quosdam ursi vocantur vel transumutur in alia pilosa secundum libitum transumentium.  Quidam erat nasicurvus, unde Nasus de gatta vocabatur.  Quidem habebat vultum longum et magnas aures ultra quam qualitatem sue substantie, quare Vultus asini dicebatur.  Salerni fuit physicus, cui nomen erat Matheus Hypericon, ex eo quod ad similitudinem herbe, que dicitur hypericon videbatur habere faciem perforatam.  Infiniti namque ceci, strambi, claudi, retorti, calvi, gibbi, surdi, nasicurvi, albi, nigri et rubei per accidentia nuncupantur.  Idem etiam de animalibus irrationalibus, nominibus locorum et diversis rerum generibus noscitur provenire. 

9.2.14 Quod transumptum aliquando transumatur

     Deus transumitur in agnum et agnus in pascha.  Prelati enim transumuntur in pastores, pastores in predicatores, predicatores in boves, et etiam in mercenarios atque canes.  Populus namque transumitur in ecclesiam, et ecclesia in vineam.  Item populi transumuntur in oves, ubi dicitur "Oves mee vocem meam audiunt."  Transumuntur etiam in asinas, ubi dicitur "Boves arabant et asine pascebantur iuxta illas." 

9.2.15 Quod aliqua contraria in unum et idem secundum diversus effectus aliquando transumatur

     Deus transumitur in leonem et diabolus in leonem propter diversos effectus.  Homo transumitur in vermem arachneum, et diabolus in eundem pro diversis causis.  Nam cum homo transumitur in muscam, et cum diabolus in eumdem vermem transumitur, homo transumitur in muscam. 

9.2.16 Quod aliqua per diversos effectos in bonam et malam transumuntur

     Mulier speciosa transumitur in deam: Veneram, Palladem et Iunonem; in solem, lunam et stellam; imperatricem, reginam; in lamiam, in balsamum, ambram, muscum et manna.  Transumitur etiam in palmam, laurum, Libanum cedrum, olivam et pinum; item in columbam et turturem; item in gemmam pretiosam, margaritam, lilium, rosam, violam, florem et mandragoram, et quandoque in antiquas et famosas dominas, ut in Helenam et Isoctam.  Amplius capilli transumuntur in aurum contortum, oculi in stellas, dentes in ebora, supercilia in cardines gemmatos, pectus vero transumitur in hortulum odoramentorum, et corpus in pomerium florigerum seu pratum amenum.  Mamille transumuntur in poma Paradisi, vel globos rosarum; brachia in ramos Libani, crura et coxe in cristallinas columnas.  Membrum autem pudibundum transumitur in ianuam Paradisi, in anulum aureum, et apothecam disiderabilium specierum.  E contrario autem mulier speciosa transumitur in templum edificatum super cloacum et transumi posset in rosam fetidam et amor ipsius in dulce venenum.  Transumitur etiam in viperam, scorpionem, in cineram et capram. 
    Item transumitur in passerem, in catulam, in lupam, in sagittam toxicatam, in calamitam, in arundinem, in rubiginem, voraginem, eruginem et latrinam et quandoque in feminas antiquas et infames, ut in Evam et Medeam, Semproniam et Calpurniam.  Dicitur etiam membrum diaboli, caput peccati, et expulsio Paradisi.  Forme quidem corporis et ornamenta transumuntur in diaboli armaturas.  Pudibundum eius transumitur in portum confusionis, in os inferni, in rivulum aque fetentis, in antrum, in speluncam luctuosam, in fornacem ignis ardentis, in dolium, in scarpsellam et in vaginam.  Transumitur etiam in puteum.  Unde cum quidam homunculus mulierem longam et pinguissimam desponsavit, circumstantibus dixi "Neque cum quo hauriat habet et puteus altus est."  Transumitur etiam in lacunam putridam, in torcular fecis, et in labyrinthum pudoris. 
    Item quidem stulti ponunt pollicem loco tentiginis inter indicem et pudicum, et ad inferendam ignominiam fictionem illam causa ludi vel ire ad invicem sibi ostendunt, et ex tali offensione aliquando scandali materia generatur.  De membris autem virilibus, mulierum pudibundis et luxurioris gestibus, voluptuosis viris et lascivis muleribus transumendi peritiam derelinquo. 
        rubr. malam] molam ed. 

9.2.17 De transumptione contra sodomitas

     Gomorrheus deorsum et sursum declinat, quando syllogizat in prima figura.  Vel hastam pollice satagit, quando syllogizat in secunda figura.  Vel gomorreus de inferiori circulo facit embolum, et lac in cloaca reponit.  Vel gomorrheus super lege, qua dicitur Cum vir nubit in feminam, facit maximum apparatum.  Vel gomorreus agitat ramum arboris, ut ros de illa descendat.  Vel burdonem equitat, ut ningat december in agrum. 

9.2.18 Quomodo bona transumantur in mala

    Quidam, qui cognoverat monialem dixit: "Non violavi thorum divinum, sed quia me in sua factura Dominus delectavit, cornu eius studui exaltare." 
    Item posset monialis dicere amatori: "Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt." 
    Item possent dicere suis amatoribus mulieres: "Date nobis de oleo vesto, quia nostre lampades extinguuntur." 

9.2.19 De transumptione metallorum

     Alchimici transumut aurum in solem, argentum in lunam, es in Martem, aurichalcum in Venerem, argentum vivum in Mercurium, ferreum in Scorpionem, plumbum in Saturnum, et stagnum in Iovem. 
    Item transumunt argentum vivum, salem ammoniacum, sulphur et auri pigmentum in spiritus. 

9.2.20 De cavillosis et subdolis transumptionibus

    Mulieres quadam fictitia dolositate mirabiles faciunt transumptiones, et nihil est in actibus amoris, quod per vocem vel gestum non transumunt.  Maritos enim vel amasios aliquando hircos, aliquando arietes, aliquando tauros, aliquando cervos appellant, et tacito substantivo aliqua derisorie dicit: "Meus pascit in pratis" vel "misi eum Cornetum" vel "Cornacanum" et "ego faciam sibi oleum de cucurbita hortulana". 
    Item quandoque dicitur de scholari studente, qui domi reliquit uxorem, quod fundum Cornelianum incepit noviter possidere, et quod nuper in horto suo plantata sit cucurbita hortulana.  Transumunt etiam femine animalium cornua in coronas et diversificant genera cornutorum.  Sed queri potest quare cornua, cucurbita et cuculus significent pudorem mariti, cuius thorum uxor violare presumit.  Responderi potest, quod hec fuit inventio lascivorum, qui semper moliuntur aliorum verecundiam geminare.  Cornua quidem ornamenta sunt animalium, sed per contrariam transumptionem coniugatorum vertices dehonestant.  Infamia namque cucurbitatis ad modum cucurbite cito crescit, et cuculus est avis apta derisioni, ex eo quod in suo cantu cucurbitationem vel cucurbitam geminando primam sillabam reiterare sine aliqua intermissione videtur.  Nam per talium rerum improperia frequenter inimicitie capitales et homicidia perpetrantur. 

9.2.21 De transumptionibus ioculatorum

     Ioculatores tam in compositionibus cantionum quam in modis loquendi omni tempore transumere omnia moliuntur.  Sclavo quidem Barensis, ingeniosus in idiomate materno transumptor, in quadam cantione amicam suam transumpsit in navem, ornamenta, que sibi dederat in anchoras et apparatus puppis, et contradictionem et inobedientiam ipsius in ascensum prore ad ursam, postribulum de quo illam traxerat in portum, et solam camisiam, quam habebat in unum filium.  Ioculatores etiam alii magnam clericam transumunt in aream et parvam in monetam, cappam monachalem transumunt in amphoram, in corbem, in lagenam, in hydriam, in metretam. 
    Item transumunt se ipsos in alios per voces et modos loquendi, gestus corporum, habitus, motus et actus.  Pauperes vero sanas voces in infirmas transumunt. 

9.2.22 De transumptionibus que fiunt per imagines vel sculpturas

     Celestia, terrestria, monstra, infernalia, vera, verisimilia et etiam fabulosa, prelia, victorie, miracula, transumpta fuerunt per imagines et sculpturas, de quibus nemo posset plenariam exhibere doctrinam, quia quedam abierunt in desuetudinem propter nimiam vetustatem.  In quibusdam fiebant puncta pro litteris vel signa, que homines illarum etatum sciebant, sicut manifeste patet in duodecim arcubus triumphalibus et duabus memoralibus columnis in Urbe Romana et in columna, que Constantinopoli fuit in Pedronio artificio miro constructa.  Illa vero, que hodie transumuntur, sciri possunt per subscriptiones et consuetudines modernorum.  Ceterum imagines vel sculpture, que facte sunt vel fuerunt causa veteris vel novi testamenti sciri possunt per memoriam scripturarum. 
    Item quamplures nomina propria et sue prolis transumunt in picturas vel sculpturas, quas fieri faciunt in marmoreis edificiis, vexillis atque sigillis. 

9.2.23 De transumptionibus que fiunt per gestus vel nutus

     Muti, naufragi a litore vel portu distantes, egri, qui loqui non possunt, captivi et amatores, qui loqui non audent, obsessi et religiosi, per gestus vel indicia seu nutus suos effectus transumunt, per tussiculam simulatam; cum agitatione capitis atque risu transumunt viatores homines de Rivo cornaclario in antecessores eorum, qui catulam comederunt.  Unde quamplures ibi iam fuerunt acriter verberati. 

9.2.24 Quod utile sit cum moderamine transumere

     Ille vel illa, qui vel que transumitur causa honoris plurimum hilarescit, et ille, qui transumitur causa pudoris, dolet non modicum et turbatur.  Idem etiam erit, sit filios vel amicos aut res, quas possidet vel diligit, transumpseris in vilia vel iocunda.  Provideas igitur quid et quando transumas, quia preclarum est et utile oratori habere cum moderamine scientiam transumendi, presertim cum assidue videamus, quod de transumptionibus moderatis multi amicitiam et benivolentiam consequuntur, et plures de transumptionibus inhonestis incurrunt odium et inimicitiam capitalem, quia inimicabiles et odiose transumptiones sunt velut acutissimi gladii, qui corda infinitorum transfigunt. 
 

9.3 Quomodo artes et professiones in rotas et rotulas transsumuntur. 

9.3.1 Visio Boncompagni

    Vidi undecim principales rotas et quinque subtiles rotulas volvi orbiculariter in machina mundiali. 

9.3.2 Quomodo grammatica transumatur in primam rotam

     Prima quidem volvebatur laborioso impulsu, sed procedebat ex ea lac quod dabatur his que erant in dentium plantativa. 

9.3.3 Quomodo dialectica in secundum

     Secunda erat citivola et cursibilis, garrula et clamosa et moliebatur omnia tamquam importuna cameraria indagare. 

9.3.4 Quomodo rhetorica in tertiam

     Tertia vitam et mortem in se continebat et habebat capitella nature tam rotis quam rotulis illis infixa, nec aliqua illarum poterat sine auxiliio illius moveri. Erat etiam propter defectum artificum incompleta. 

9.3.5 Quomodo arithmetica in quartam

     Quartam sequebantur multitudines numerose, loculos plenos et vacuos ad cingula deferentes. 

9.3.6 Quomodo geometria in quintam

     Post quintam ibant non multi, qui super colla perticas et funiculos deferebant, lineas ad proportionem sesquialteram et diametrum inspectis quadrangulis reflectentes. 

9.3.7 Quomodo musica in sextam

     Sextam vero milia milium sequebantur in diversa vocum modulamina variabiliter prorumpendo et quisque sibi placebat, sed preerat omnibus Philomena. 

9.3.8 Quomodo astronomia in septimam

     Omnes autem qui super septimam ascendebant ad ima ruere videbantur, quondam pater solus effectus illius rote in sua reservaverat potestate. 

9.2.9 Quomodo physica in octavam

      Octava circa rerum naturas assidue volvebatur, quare appellabatur merito naturalis. 

9.3.10 Quomodo ius civile in nonam

     Nonam regere videbantur principes Urbis et orbis, iuxta quam militabant patroni causarum qui milites appellabantur, quoniam lingue illorum erant sicut acuti gladii quibus malefacta excedentium rescindebant. Appellabantur etiam sacerdotes qui sacra dare videbantur, cum unicuique suum ius in integram conservabant. Sed illimet aliquando faciem duplicem demonstrabant et linguas proprias foro prostituere non timebant. 

9.3.11 Quomodo ius canonicam in decimam

     Decima rotunda non erat, quia videbatur in partibus esse collisa, et sciri non poterat unde contraxerat originem, quia non habebat certum principium neque finem, ex eo quod aliquando a nona, aliquando ab undecima videbantur oriri. Item quandoque recipiebat augmentum, quandoque patiebatur ecclypsim, quoniam pars addita destruebat assidue precedentem. Preterea nona et decima erant muneribus onerate, et volvi non poterant sine sonitu metallorum. 

9.3.12 Quomodo theologia in undecimam

     Undecima volvebatur iuxta scalam quam vidit Iacob erectam, quam sequebantur numero paucissimi, quoniam reliquerant eam qui suum caracterem et sigillum in medio capitum deferebant. Plorabat etiam Rachel filios suos et consolari non valebat, quoniam post octavam et nonam lucri gratia vagabantur et dimiserant venam aquarum viventium que fluunt impetu de Libano, et venerant ad aquas contradictionis ubi assidue iurgabantur. 

9.3.13 Quomodo nigromantia, geomantia, pryromania, spatomantia et alchimia in quinque rotulas futiles transumantur

     Illi autem, qui sequebantur quinque subtiles rotulas, per eas effectus impossibiles requirere videbantur, de quorum numero erant nigromantici, geomantici, pigromantici, spatomantici et alchimici, quos vana spes absque dubio refovebat et demergebat sepius in profundum inopie abhorrende. 

9.3.14 Quomodo nemo scire posset omnes diversitates transumentium

     Omnes vero transumentium et transumptionum diversitates nemo scire valeret, quia universe nationes orbis, terrarum continentia et contenta, rerum genera et species  secundum linguarum et voluptatum varietates transumunt, nec excludi posset aliquis vel aliqua homo vivens, qui vel que transumpte non loquatur, postquam incipit rationem et intellectum habere.  Insuper omnis allegoria, tropologia, moralitas, metaphora et quelibet locutio figurata transumptiones possunt et debent merito nominari, quia omnis, qui unum ponit et aliud intelligit, sine omni dubitatione transumit.  Unde colores, qui de transumptionibus oriuntur sicut stelle celi et arene maris numerari valerent. 
 

9.4 De adulationibus.

9.4.1 De commendatione adulationis

      Inter eximias adornationes potest adulatio computari, quia per eam captamus a mortalibus omnimodam benevolentiam et favorem. 

9.4.2 Qualiter omnes compellantur aliquando adulari

      Omnes fere mortales, cuiuscumque sint ordinis vel conditionis, aliquando adulari coguntur, quia navigant in mari fragilitatis humane.  Unde quod fugere nequeunt, vitare non possunt, presertim cum sublimes persone sine adulationis placari non possint.  Vane siquidem glorie cupidi sicut utres inflantur et deinflantur.  Quare te ad replendum cotidie sufflare oportet. 

9.4.3 Quid sit adulatio circa merita personarum

      Adulatio est demulcens et blanda verborum positio per quam improvidus ultra id, quod est inducitur ad credendum. 

9.4.4 Quatuor solemnes adulationes

9.4.5 De mirabili adulatore quem vidi

      Adulatorem vidi adeo circumspectum, quod cum quidam episcopus populo predicabat, incepiebat corrugare faciem et flectere supercilia secundum quemdam sophisticum motum compunctionis fundendo lacrimas pietatis.  Tundebat pectus, pulsabat cum brachio socios, ut audirent, distantibus manu silentium imponere videbatur, et semper aciem faciei tenebat ad predicantem erectam.  Demum ad illum accedens lacrimabili voce dicebat: "Benedictus ventus, qui vos portavit et verba, que suxistis.  Verumtamen vos non eratis, qui loquebamini, sed Spiritus Sanctus in specie columbe vobis omnia predicebat, sicut ego ipse corporeis oculis intuebar.  Sed de vobis conqueror, quoniam uxor mea propter vestram predicationem non vult, quod uxorali debeam thoro potiri."  Sicque adulator ille totum presulem possidebat.  Profecto qui adulationes diligit, adulatoribus elargitur. 

9.4.6 Quomodo possit quilibet singulis adulari

     Universis mortalibus, cuiuscumque sint ordinis vel conditionis in suis operibus et officiis poteris adulari, dummodo congruis temporibus exerceatur ministerium adulandi. 

9.4.7 De reali adulatione

     Realis equidem fit adulatio per gestum, nutum, indicium et signum.  Item adulamur inclinando capita, removendo infulas, flectendo genua, osculando manus, pedes, excutiendo pulverem, abiciendo pilos et aptando vestes.  Preterea itur obviam, curritur ad accipiendum frenum, trahuntur calcaria, flectuntur genua quando bibitur et sub scypho manus cum reverentia extendutnur, et offeruntur vel mittuntur quandoque munera gratiosa. 

9.4.8 Quomodo possit aliquis mulieribus adulari

     Cum sit fere omnis mulier ex fragilitate complexionis dedita vanitate, facile sibi poterit quilibet adulari.  Verumtamen, quantumcumque sit annosa vel deformis, de forma corporis non est omittendum, et postea sit ad sapientiam et mores progressus. 

9.4.9 De adulatio quam fit in cantu

     In cantu quidem fit adulatio multiformis, quia melodia est umbrosum adulationis velamen, ex eo quod cantus demulcet et verba suadent. 

9.4.10 Que differentia sit inter laudatorem, adulatorem et derisorem

     Laudator considerat locum, tempus et similitudinem veritatis, non excedit modum, cum discretione commendat, et quod refert, de puritate cordis procedit 

9.4.11 Quibus valeant similari

     Laudator similatur angelo, adulator diabolo et derisor simie potest merito comparari. 

9.4.12 Quid sit subsannatio et unde dicatur

     Subsannatio est ostensio dentium, qui transumptive sanne dicuntur, cum narium corrugatione ac extensionibus labiorum. 

9.4.13 Unde dicatur

     Subsannatio dicitur a sub et sanno, quia sanne dicuntur esse dentes, qui labiis operiuntur.  Nam qui subsannat, labia elevat et dentes ostendit. 

9.4.14 Quid sit detractio

     Detractio est clandestina depravatio scientie seu morum ex invidia vel abusu procedens. 

9.4.15 Quid proditio

     Proditio est dulcis et melliflua verborum positio de conscientia venenosa procedens. 

9.4.16 De moribus subsannatoris

     Subsannator aerem attrahit vel emittit cum ostensione dentium et naribus corrugatis in odium vel vituperium alicuius. 

9.4.17 De moribus detractoris

     Detractor autem in presentia silet, retro refert, terga insequitur, verum obumbrat, falsum roborat, et dubia in deteriorem partem interpretari molitur. 

9.4.18 De moribus proditoris

     Proditor quidem insignia fidelitatis ostendit, suavia et dulcia verba promulgat, amplexatur, applaudit, blande ridet, maxima pollicetur, obtestatur Deum, sub pacis federe osculatur, ad iurandum est pronus, vina saporosa propinat et preparat cibaria delicata.  O quam crudelia sunt et mortifera iacula proditorum, unde vix aut numquam  erit, qui sibi possit ab illorum ictibus precavere. 

9.4.19 Tres descriptiones de promissione fallacii

     Promissio est adulationis filia, que de vento fuit mendacii generata.  Promissio est vocale meritum, quod sepius ab adulatoribus cum risu et amplexu confertur.  Promissio est ventus, quo stultus inflatur velus vesica, que crepat. 

9.4.20 Narratio doctrinalis de variis promissionibus

     Omnis, qui pollicetur quod complere non optat, officium sufflandi assumit.  Ille vero, qui sperat, est velut uter, qui vento repletur.  O quot et quanti vanis promissioniibus deluduntur, et quot a principibus et magnatibus de immensis laboribus et gratissimis obsequiis, que fideliter impenderunt, de promissionum ventis utres inflatos reportant!  Mulieres autem viros vanis promissionibus frequenter deludunt.  Verumtamen ipse de pollicitis aliquando puniuntur et sophisticis muneribus deluduntur. 

9.4.21 Quid sit promissio veritatis

     Promissio est presagium gratie vel indicium benevolentie plenioris. 

9.5 De adornatione, que dicitur pro et contra. 

9.5.1 Narratio doctrinalis

     Commendare personas et cuncta, que sub celi ambitu continentur, et eisdem commendationibus contraire ad humanam fragilitatem noscitur pertinere.  Unde quia fere omnibus placere videtur, ideo pro et contra inter adornationes debent merito computari.  Verumtamen si alterum defuerit, non erit adornatio, quia unum sine altero esse non potest. 

9.5.2 Pro grammatico

     Proponit grammaticus quod grammatica est scientia recte loquendi recteque scribendi, omniumque artium fundamentum, unde admonet ut arti grammatice opera impendatur. 

9.5.3 Contra

     Primum membrum tue diffinitionis est falsum, quia grammatica non est scientia recte loquendi: immo dicere debeas recte construendi, unde necessaria est in principio cuilibet erudiendo. Verumtamen quemlibet grammaticum assimilo illi qui est in dentium plantativa, qui lac sugit, recitat sicut puer, et cum dicit `a, e, i, o, u' tamquam infantulus vagire videtur. Iudicat enim, de solis vocibus, quia bene sustinet et defendit regulariter esse dictum "musca parit leonem" et "angelus est cimera". 

9.5.4 Pro dialectico

     Exclamat dialecticus asserens quod dialectica est veritatis et falsitatis inquisitiva, viam aperit ad omnia initia methodorum. Unde sine ipsa nil potest aliquis ostendere vel probare. Nam dialecticus sicut falco volitat, tendit arcum questionis, infigit syllogismi sagittam, velut balista percutit resistentes, retundi iacula opponentium, instat probabiliter, decipit sophistice, similium, contrariorum et expositorie clipeo se defendit. 

9.5.5 Contra

     Garrule quid declamitas, cur sub umbra verborum deliras? Ecce dum ad similitudinem demoniaci percutis, volas manuum perstrepere plantis pedum non cessas, garriendo spumas, et spumendo garris, tuum nomen pronuntiare non vales. Scientia nempe tua est velut alumen quod est preambulum ad colorem, sed per se cuiuslibet panni substantiam dissipat. In dialectica nempe tua nudus ut vermis remanes, qui contra naturam nititur esse pilosus. 

9.5.6 Pro oratore

     Sedet orator pro tribunali, et quoslibet ad oratoriam facultatem invitat, allegans quod nemo potest in aliquo recte loqui seu gloriose vocis munimine roborari, aut habere copiam in dicendo, vel dulci sermone, suasibili exordio et affabili oratione alicui suadere sine documento rhetorice facultatis. 

9.5.7 Contra

     Fistula oris officium ventum de utre attrahit, quo resonat et dulciter modulari videtur, et sic orator de vento mendacii audientium aures demulcet, linguam ad vendendum exponit, defert adulationis oleum in vesica, nugatur in equivocis, nititur in verisimilibus, rectum enervat, falsum roborat, damnat innocentem, liberat condemnandum, quia non curat de falsitatibus manifestis, dummodo probare valeat quod intendit. 

9.5.8 Pro arithmetico

     Suadet arithmeticus numerare et abacum reputat pro veritate, affirmans quod super omnia est scientia numerorum. 

9.5.9 Contra

     Tu nihil vel parum habes sed numeras aliena, et in hoc est similis tibi quilibet trapezita.  Unde non debes de scientia numeri gloriari, quia vix aut numquam est aliquis adeo inscius, qui suam ignoret pecuniam numerare. 

9.5.10 Pro geometra

     Geometra quoslibet ad scientiam mensurandi sollicitat et invitat, credens esse arduum triangulos et quadrangulos designare.  Loquitur enim de sesquiqualtera proportione, reflectens lineas ad diametrum et firmiter affirmat hanc esse scientiam eligendam. 

9.5.11 Contra

     Faber lignarius geometre mensurando concludit, et quod sub nube recitat et vocaliter instruit esse agendum sibi realiter demonstrabit.  Vidi namque hominem penitus litteratura carentem, qui super magnum flumen spatium aeris in animo taliter comprehendit, quod superpositis lignis, que in litore fuerant ordinata, pons est absque omni superabundantia et diminutione perfectus.  Rurales etiam viri absque geometria vocali cum funiculis et perticis medius terram mensurant, quam facerat aliquis geometra. 

9.5.12 Pro musico

     Ad dulcia modulamina vocum invitat musicus modulari volentes, asserens quod sine musica in vanum laborant cantores. 

9.5.13 Contra

     Sine arte musica dulciter modulatur in arboribus Philomena, alauda in ascensu poli pariter et descensu ponit dulcissimas melodias.  Calandra, merulus et cardellus propter varias et iocundas voces cum summa diligentia nituntur nec indigent subsidio musico in cantando, et numquam per dissonoritates transcurrunt.  Et homo, qui est rationabilis creatura, errat dum temperat monochordam.  Et quantumcumque fuerit in musica eruditus, in vocum positione delirat sepe.  Unde cantandi artificium relinquendum est consuetudini et nature, non regulis musicorum. 

9.5.14 Pro astrologo

     Dicit se astrologus dispositiones celestium intueri, cursus inspicere planetarum, eosdem subtilitate ingenii coequare, XII. signa celestia contemplari, numerare stellas, zodiacum et spheram in ipso firmamento comprehendere intellectu, per que dicit se iudicare posse de futuris. 

9.5.15 Contra

     Homo derivatus ab humo, dum oculos figit in celum et stellas numerat, sine dubio delirare videtur. Humanitatem enim transcendit, qui celestia se scire fatetur.  Profecto nullus est in terris, qui adhuc fuerit in celis, nisi qui de celo descendit, quia celum celi domino, terram autem dedit filiis hominum, in quam per privationem vite rediget corpora eorumdem.   Profecto multi viri providi et discreti per coniecturas presagiunt de futuris.  Nam et sagaces naute plus noverunt de mutationibus temporum per consuetudinem, quam astrologi per doctrinam. 

9.5.16 Pro physico

     Moderatores humane nature et scientie naturalis inquisitores physicam profitentur, que dicitur a physi quod est natura. Isti quidem veram sapientiam imitantur dum corporibus que alterationi, fluxui et corruptioni ex prime contagionis vitio subiacent, subvenire laborent, quorum officium est sana corpora in sanitate physicalibus auxiliis conservare, egra et neutra reducere ad temperantiam, vel pronosticare secundum physicales regulas de futuris. 

9.5.17 Contra

     Omnes qui exercent ministerium physicale, illis valent merito similari qui pro diurno denario insistunt vacuationeibus cloacarum, ex eo quod iugiter urinas et stercora contemplantur. Verumtamen dicere non timescunt nihil turpe quod utile, unde habere peroptant lucrum in bursa et fetorem ad nares. 

9.5.18 Pro metris et rythmis

     Metra et rythmi hoc habent facere in litteratura, quod in vulgari cantiones, quia lucrari et delectari volebant poete. 

9.5.19 Contra

     Metrificatores et rythmatores histrionum vestigia imitantur, et cum sillabas numerant et pedum inspiciunt quantitatem, magistri debent pedanei nominari. 

9.5.20 Pro nigromantico

     Nigromanticus per imagines, incantationes, fumigia, et consecrationes librorum mirabilia se facere arbitratur, quia demones credit includere in anulo vel ampulla. 

9.5.21 Contra

     Nigromanticus dum laboriosis et damnabilibus exercitiis libros et anulos nititur consecrare, execrabilis remanet et delusus, quia ipso iure fit infamis. 

9.5.22 Pro spatomantico

     In spatulis arietum et pectoribus gallinarum spatomanticus prophetizat, quare dignis est laudibus commendandus. 

9.5.23 Contra

     In spatulis arietum et substantiis gallinarum carnes, lane atque penne sunt absque dubio requirende, sed ossa canibus relinquantur, qui acutis dentibus in eis presagiunt de futuris. 

9.5.24 Pro pyromantico

     Pyromanticus prophetizat in igne, quare potest dici dominus ignis atque caloris. 

9.5.25 Contra

     In eximie stultitie fornace pyromanticus aduri videtur.  Unde credit, quod progrediatur de ignitis carbonibus et flammis prophetia. 

9.5.26 Pro alchimico

     Alchimicorum caterve celos transcendunt, ex eoque cum quatuor spiritibus nituntur in aurum et argentum metalla vilia transmutare. 

9.5.27 Contra

     A specie fatuitatis vix potest alchimicus removeri, quia si milesies oberraret, semper diceret "unum deficit et de contingentibus omisi" et ita pervenit ad nihilum, quia `de nihilo nihil' est verum. 

9.5.28 Pro iure civili

     Ius civile Urbis et orbis optinet monarchiam dum statuit, interpretatur, iubet, iudicat, punit et permittit; unde qui contra ius loquitur peccat in crimine lese maiestatis, cuius digna vox principem legibus absolutum profiteri dignatur esse legibus obligatum. 

9.5.29 Contra

     Civile ius non debet plurimum commendari, quoniam per ipsum vel cum ipso non regitur centesima pars orbis terrarum et quia est vituperabile per statuta rusticorum iugiter evanescit et plebiscita popularia sibi auctoritatem subripiunt et favorem; quia non sine pudore tacere cogitur ubi plebiscitum loquitur vel statutum. 

9.5.30 Pro iure canonico

     Ius canonicum est ecclesie robur, fidei orthodoxe columna, et candelabrum super quo ponitur luminare maius ad illuminationem Christiane plebis. Per ipsum namque solvuntur omnes ambigue questiones, et dirimuntur ambigua facta causarum. 

9.5.31 Contra

     Ius canonicum substentatur baculo alieno, quia non habet originem actionum; unde tam in contestatione litis quam in cognitione causarum et sententiis promulgandis iuris civilis cogitur auxilium implorare. Preterea vix aereos flatus exhaurit, quia magna pars est adhuc in utere matris, unde scire non potest qualiter natura membra capiti concordabit, maxime cum pars producta iugiter varietur. 

9.5.32 Pro theologia

     Contra theologiam, que in terris divinis est obsequiis deputata, nemo debet aliquid allegare, quoniam illa sola remanebit, quando causidicorum lingue cessabunt et mundana sapientia destruetur. 

9.6 De palliatione. 

9.6.1 Quid sit palliatio

     Pallatio est quoddam velamen, sub quo aliquando veritas, aliquando falsitas occultatur. 

9.6.2 Unde dicatur

     Dicitur autem palliatio a pallio per subtilem transumptionem.  Nam cum quis elevat pallium et reflectit, aliqua valet sub eo curialiter occultare. 

9.6.3 Narratio que fit sub palliatione

     Sub minori cautela fuerat pecunia derelicta, unde pincerna illam reposuit et abscondit, ut camerarius in custodiendis rebus diligentiorem sollicitudinem adhiberet.  Quare sagax et providus est absque dubio reputandus.  Non fuit ergo in eo furti species, immo provisionis instructio vel cautela.  Nimirum in multis locis consimile frequenter accidere consuevit, vel fit aliquando rerum absconsio causa ludi et socialis dilectionis.  Verum est, quod famulus illius absque voluntate domini pecuniam iam expendit.  Unde culpa est in famulatum retroquenda.  Scitur enim et a nemine dubitatur, quod multa committtunt famuli, que noscuntur dominis displicere. 

9.6.4 De consuetudine palliatoris

     Omnis, qui palliatione utitur, consuevit aliquando subridere, verba proferenda mollia et exempla inducere cavillosa. 
 

9.7 De subductione.

9.7.1 Quid sit subductio

     Subductio est adornatio, qua vir subdolus inducit hominem improvidum ad revelandum minus provide veritatem vel mendacia proferendum. 

9.7.2 Narratio doctrinalis

     Omnes fere viri et mulieres habent subducendi scientiam a consuetudine vel natura.  Unde non expedit inducere suffragia exemplorum. 
 

9.8 De ironia.

9.8.1 Quid sit ironia

     Ironia est adornatio sub cuius velamine absconditur indignatio referentis. 

9.8.2 Narratio doctrinalis

     Viri subdoli et sagaces utuntur occultissima ironia, et minus providi nesciunt sagaciter sub ironie velamine indignationem animi occultare. 
 

9.9 De fictione.

9.9.1 Quid sit fictio

     Fictio est adornatio, qua fingitur aliquid, quod potuit esse verum, aut fabula, que contraria est penitus veritati. 

9.9.2 Narratio doctrinalis

     Huiusmodi autem fictiones sunt exempla, que roborant propositum oratoris. 
 

9.10 De aggregatione. 

9.10.1 Quid sit aggregatio

     Aggregatio est dictionum vel distinctionum positio ad laudem vel vituperium alicuius. 

9.10.2 De aggregatione positivorum

     Ad laudem, ut "largus, affabilis, benignus, humilis, pius, providus, honestus, sapiens et discretus."  Ad vituperium, ut cum dicitur "avarus, rigidus, crudelis, superbus, impius, improvidus, luxuriosus, insipiens et indiscretus."  Potest dici de aliqua "generosa, preclara, amabilis, affabilis, tractabilis et iocunda," vel per contrarium "rustica, tenebrosa, odibilis, rigida, horrida et inepta." 

9.10.3 De aggregatione comparativorum

     De comparativis autem duarum vel trium dictionum debet fieri aggregatio, pro eo quod oratio facilius recipit incrementum, ut "sapientior, benignior et discretior illo non vivit in orbe" aut "insipientior, crudelior et indiscretior illo non invenitur hodie super terram." 

9.10.4 De aggregatione superlativorum

     Superlativorum equidem raro vel numquam debet fieri aggregatio, ex eo quod superabundantes generant intellectus.  Ceterum si contingat de superlativis aggregationem fieri, duo tantummodo aggregentur, ut "benignissimus et largissimus" vel "crudelissimus et avarissimus." 

9.10.5 De aggregatione verborum

     Verba quoque similiter aggregantur, sicut in multorum operibus operis invenire.  nam ego ipse in prologo Boncompagni dixi, quod "invidia murmurat, stridet, fremit, delirat, devorat, anxiatur, livet, pallet, perstrepit, nauseat, delitescit, latrat, mordet, furit, spumat, insanit, ignit, garrit et gemit, quando nocere non potest." 

9.10.6 De aggregatione participiorum

     De participiis potest fieri agreggatio, sed ultra duo aggregari non debent, ut "iubilans et exultans." 

9.10.7 De aggregatione pronominum

     Pronomina vero aggregari possunt.  Verumtamen adornatio facta ex illis iocunda esse non potest. 

9.10.8 Quod prepositiones et coniunctiones aggregari non possunt

     Prepositiones et coniunctiones ab aggregationis consortio repelluntur, quoniam earum significationes coguntur aliis deservire.  Sed prepositiones inveniuntur aliquando aggregate, cum dicitur "pro et contra." 

9.10.9 De aggregatione adverbiorum

     Duo siquidem adverbia et non plura debent sine dubio aggregari, ut "prudenter et caute". 

9.10.10 De aggregatione interiectionum

     Interiectiones vero possunt aliquando aggregari, ut "ve, ve, proh dolor."  Et notandum est, quod quandocumque dictiones taliter aggregantur, quelibet dictio unius dictionis locum noscitur obtinere. 

9.10.11 De conduplicatione aggregationis

     Agregationis conduplicatio fit ex duabus dictionibus in septem vel octo aut novem distinctionibus in una clausula positis. 
    In septem hoc modo: "Spe firmus, fide preclarus, caritate fundatus, benignitate decorus, honestate preditus, munificentia commendatus, sapientia redimitus." 
    In octo hoc modo: "Spei perversor, fidei violator, caritatis persecutor, benignitatis adversarius, honestatis corruptor, avaritie baiulus, iniquitatis fomes, sapientie impugnator." 
    In novem hoc modo: "Diligit iustitiam, amplectitur equitatem, stat intrepidus, inexpugnabilis manet, inexplicabilis durat, inconcussus perseverat, incorruptus letatur, cuncta perquirit, examinat universa."
    De tribus dictionibus positis in clausula de decem distinctionibus: "Certus in spe, dulcis in eloquio, in misericordia humanus, in respondendo suavi, in discernendo sagax, in prosperitate mitis, in adversitate securus, strenuus in facto, benignus in aspectu, fortissimus in conflictu."
    De quatuor dictionibus in quatuor distinctionibus positis hoc modo: "Hic publicum homicidium perpetravit, periurium committere non erubuit, nocturno tempore surripuit monialem, sacrilegus extitit predator."
    De quinque dictionibus in quatuor distinctionibus positis hoc modo: "Novit Deus, qui cuncta rimatur, quod dicta crimina non commisi nec sum culpabilis de obiectis, quamquam hec mihi obiciant detractores."
    De sex dictionibus in tribus distincionibus positis hoc modo: "Unius macule corruptela fama laudabilis denigratur, crescit pudor infamie plurimum relationibus detractorum et subdola machinatio vestigium impedit bonitatis."

9.11 De synonimis. 

9.11.1 De synonimis

    De synonimis potest fieri adornatio, qua frequenter utimur pro gravaminibus et miseriis afflictorum.  Unde cum dicitur "Miser sum corpore, miserior sum habitu, miserorum carmen decanto, mihi miseria superadditur, miserie mee non est finis, quia miserior me non potest alicubi reperiri.  Unde possum dici miserrimus, ex eo quod nemo est, qui meam velit miseriam misericorditer intueri" vel "Felix esse videtur, qui felicitate pollet.  Unde inter felices, immo felicissimos potest merito computari, ex eo quod omnes eventus habet felices et cuncta sibi felicius respondent ad votum."

9.11.2 Notule doctrinali

     Et est notandum, quod huiusmodi aggregationes et simonia possunt extendi et breviari secundum libitum perorantis.
 

9.12 De digressionibus. 

9.12.1 Quid sit digressio

     Digressio est declinatio materie inchoate in aliam, que per obliquum vel directum respicit principalem.  
     Item digressio color est, sed frequentissime discolorat, cum orator in tantum digreditur, quod transgreditur, ex eo quod sine prolixitas vitio nescit vel non potest redire ad materiam principalem.  In digressionibus autem ponuntur similia et contraria, ut principales materie roborentur.   Ponuntur etiam inaudita, ut homines adiuventur.  Item ponuntur iocose narrationes et fabule, ut retineantur auditores tedio fatigati.

9.12.2 Unde dicatur

    Digressio dicitur a `digredior, digrederis'; nam omnis qui digreditur, diversimode graditur. Item digressio similis est rivulo, qui de flumino progreditur, qui extra quandam partem irrigat, sed postmodum ad locum facit regressum. 




1 For the views of pope Innocent III himself: Die Register Innocenz III ed. OTHMAR HAGENEDER and ANTON HAIDACHER (Vienna-Cologne 1964) 1.326, pp. 472-474 and 1.530, pp. 765-769 (= X.1.7.2). Texts on the background of this idea include Exod. 22.28, Psal. 81.6; Decretum Gratiani D.96 c.7, C.11. qu.1 c.41, C.12. qu.1 c.15; Bernard of Clairvaux De consideratione 2.1.4 (PL 182.744), 4.7.23 (PL 182.788, quoted by Peter of Blois Ep. 144, PL 207.59). Discussion of these texts by JEAN RIVIERE "Sur l'expression `Papa-Deus' au Moyen Age" in Miscellanea Francesco Ehrle (Rome 1924) 2.276-289 and idem art. in Revue des sciences religieuses 2 (1922) 447-451. 

2 The epithet Panuntium mixes derision (pannucius = ragged, tattered) with an historically apt comparison: bishop Paphnutium of Thebais (+ 356) defended the more lax oriental practices with regard to clerical celibacy against the more strict western practices at the council of Nicaea. I Nicaea c. 3 was transmitted in Codex Iiustiniani 1.3.19 and Decretum Gratiani D.32 c.16. See DüMMLER SB Berlin 1902, p. 425 note 2. The patriarch of Aquileia's contradiction of the stringent attack on clerical incontinence in IV Lat. 14 pertained to its final clause, which sanctions a greater penalty for a priest married according to the eastern rite if he falls into the sin of incontinence (Qui autem secundum religionis sue morem non abdicarunt copulam coniugalem, si lapsi fuerint, gravius puniantur, cum legitimo matrimonio possint uti). IV Lat. 14 was transmitted in IV Comp. 3.1.2 and Decretales 3.1.13; cf. ANTONIO GARCIA Y GARCIA ed. Constitutiones concilii quarti Lateranensis una cum commentariis glossatorum = MIC, Series Glossatorum 2 (Vatican City: BAV, 1981). 
     According to MICHELE MACCARONE, "Cura animarum e parochialis sacerdos nelle costitutizioni del IV concilio lateranense (12150. Applicazioni in Italia nel sec. XIII." in Pievi e Parrocchie in Italia medioevo (sec. XIII-XV) = Italia Sacra 35 (Rome 1984) 81-195 at 139-140, "La clausula, che non si riscontra in altri concili occidentali, probabilmente fu intradotta su richiesta dei vescovi latini in Oriente, che dovevano affrontare questo problema nei rapporti con il clero di rito orientale, e forse venne sollecitata anche dai vescovi dell'Italia meridionale, che si trovavano in simile situazione. Essa costituisce un esplicito riconoscimento, fatto dal IV concilio lateranense, della legittimita delle consuetudini canoniche orientali, divergenti da quelle occidentali su questo punto importante, d'altra parte rapprasenta un'implicita presa di posizione di fronte all'opinione, difesa anche da Uguccione, che l'obbligo del celibato fosse inscindibile dall'ordinazione sacerdotale. For the canonistic background, see F. LIOTTA La continenza dei chierici nel pensiero canonistico classico. Da Graziano a Gregorio IX (Milan 1971). For another story about IV Lateran, see above, Rhetorica novissima 8.1.18.
     For other evidence of contemporary resistance to IV Lat. 14, see three poems printed in THOMAS WRIGHT The Latin Poems Commonly Attributed to Walter Mapes = Camden Society 16 (London 1841): "De Concubinis Sacerdotum" (inc. Prisciani regula penitus cassatur..., 171-3), "Consultatio Sacerdotum" (inc. Clerus et presbyteri nuper consedere..., 174-179), "De convocatione sacerdotum" (inc. Rumor novus Angliae partes pergiravit..., 180-2).  

3 Cf. Matthaeus of Vendome Ars versificatoria pr. 7 (ed. FRANCO MUNARI 3.43) 

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998

Scrineum © Università di Pavia 1999